라틴어 문장 검색

vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장2)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
praecipui quique Icenorum, quasi cunctam regionem muneri accepissent, avitis bonis exuuntur, et propinqui regis inter mancipia habebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장4)
an, ut quidam fingere non erubescunt, iniurias suas ultus est interfector, quia de paterna pecunia transegerat aut avitum mancipium detrahebatur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장9)
eo contemptionis descensum ut ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate obsidis tot per annos inter mancipia habiti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장4)
namque et munimenta ingressi sunt, antequam agmen Romanum excederet, et circumstetere vias captiva olim mancipia aut iumenta adgnoscentes abstrahentesque:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 15장5)
se annuum sexcenties sestertium rei publicae largiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장5)
cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장9)
accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장5)
nec hoc illis alterius ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, ipsa eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:1)
laudavimus nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:1)
nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 2:2)
bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장3)
addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION