라틴어 문장 검색

et fixum est publico senatus consultum quo libertinus sestertii ter milies possessor antiquae parsimoniae laudibus cumulabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장6)
eodem oratore Bononiensi coloniae igni haustae subventum centies sestertii largitione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 58장3)
ceterum coloniae Capua atque Nuceria additis veteranis firmatae sunt, plebeique congiarium quadringeni nummi viritim dati, et sestertium quadringenties aerario inlatum est ad retinendam populi fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장2)
vectigal quoque quintae et vicesimae venalium mancipiorum remissum, specie magis quam vi, quia cum venditor pendere iuberetur, in partem pretii emptoribus adcrescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 31장3)
sed nobili familiae honor auctus est oblatis in singulos annos quingenis sestertiis quibus Messala paupertatem innoxiam sustentaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장2)
qua sapientia, quibus philosophorum praeceptis intra quadriennium regiae amicitiae ter milies sestertium paravisset?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장8)
Eodem anno crebris populi flagitationibus immodestiam publicanorum arguentis dubitavit Nero an cuncta vectigalia omitti iuberet idque pulcherrimum donum generi mortalium daret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장1)
tres dein consularis, L. Pisonem, Ducenium Geminum, Pompeium Paulinum vectigalibus publicis praeposuit, cum insectatione priorum principum qui gravitate sumptuum iustos reditus antissent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장4)
se annuum sexcenties sestertium rei publicae largiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장5)
cladem Lugdunensem quadragies sestertio solatus est princeps, ut amissa urbi reponerent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장9)
accusatoribus Eprio et Cossutiano quinquagies sestertium singulis, Ostorio duodecies et quaestoria insignia tribuuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 33장5)
nec hoc illis alterius ter milies sestertium praestat, quamquam ad has ipsas opes possunt videri eloquentiae beneficio venisse, ipsa eloquentia;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 8장 2:1)
laudavimus nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:1)
bis et viciens miliens sestertium donationibus Nero effuderat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장3)
addidit Valens trecenos singulis militibus sestertios.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 66장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION