라틴어 문장 검색

Primo omnium secundum litteram, quia potuit intelligere utrum siccum, an humidum folium esset allatum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 3:3)
Quod alio die imminuta aqua, alio siccata terra memoretur, eo significari justum Noe in duabus generationibus primum fuisse.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 1:1)
in secundo autem mense, septima et vicesima die mensis siccatam terram esse commemorat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:2)
Itaque recedente aqua et siccata terra exire potuit Noe de arca.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 2:4)
Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaida et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 1:1)
In sicciore vero Libye Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 5:1)
Ibi vespera tenebrante, raptus a cena Iovianus, primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum, et praeceps actus in puteum siccum, obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam, quod Iuliano perempto, ipse quoque nominatus a paucis, ut imperio dignus, nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 18:1)
Alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere, paulatim in sublimiora surgentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 3:2)
et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret, relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret idem, hostes urebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:2)
Cui Zeno dato sacramento securum esse de sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam, ibidem frigore defecerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:3)
et fuit gelus gravissimus, multa semina mortua fuerunt, vitae pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum intra vascula glaciavit, ut aetiam per foramen spinarum nihil exibat, donec rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipso spina.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 139)
Nonas Magi pruina cecidit, multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt, similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1620)
Vt messis precium de uili surgat agello, Verbula sicca, deus, implue rore tuo.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:9)
"unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:45)
"Lugubres voces desinite, et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti."
(아풀레이우스, 변신, 5권55)

SEARCH

MENU NAVIGATION