라틴어 문장 검색

at mater viridis saltus orbata peragrans novit humi pedibus vestigia pressa bisulcis, omnia convisens oculis loca, si queat usquam conspicere amissum fetum, completque querellis frondiferum nemus adsistens et crebra revisit ad stabulum desiderio perfixa iuvenci, nec tenerae salices atque herbae rore vigentes fluminaque ulla queunt summis labentia ripis oblectare animum subitamque avertere curam, nec vitulorum aliae species per pabula laeta derivare queunt animum curaque levare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:10)
in quo iam genere in primis adamantina saxa prima acie constant ictus contemnere sueta et validi silices ac duri robora ferri aeraque quae claustris restantia vociferantur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:16)
denique non monimenta virum dilapsa videmus, [quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,] non ruere avolsos silices a montibus altis nec validas aevi vires perferre patique finiti?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 11:2)
primum totius subcava montis est natura fere silicum suffulta cavernis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:2)
Admiscet* missa in cava silicis haec nunc partim, Partim Persica:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 12:1)
sermone movetur, Quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:1)
Quos super atra silex iam iam lapsura cadentique Inminet adsimilis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 15:3)
Nec tenerae salices atque herbae rore virentes Fluminaque ulla queunt summis labentia ripis Oblectare animum subitamque avertere curam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 6:4)
Utque habuit ripas Sicoris, camposque reliquit, Primum cana salix madefacto vimine parvam Texitur in puppim, caesoque inducta iuvenco Vectoris patiens tumidum superenatat amnem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:5)
Tunc exhausta super multo sudore iuventus Extrahitur, duris silicum lassata metallis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:28)
Non silice duro structilive caemento, Nec latere cocto, quo Samiramis longam Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXV1)
silici scintillam excudit bene adiecit speciem, quia in lapidibus certis invenitur ignis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1741)
quod fit aut propter hiatum, aut propter suavitatem, ut a, silice in nuda conixa reliquit pro enixa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5628)
alias 'horret', ut stant lumina flamma et stabat acuta silex;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6462)
libavitque dapes leviter gustavit epulas super positas, quae silicernium vocantur quasi silicenium, super silicem positum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 921)

SEARCH

MENU NAVIGATION