라틴어 문장 검색

Reos ex provincia Africa, qui proconsulare imperium illic habuerant, Sulpicium Camerinum et Pompeium Silvanum absolvit Caesar, Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장1)
Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat poscebatque tempus evocandorum testium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장2)
Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장1)
Eo anno mortem obiit Memmius Regulus, auctoritate constantia fama, in quantum praeumbrante imperatoris fastigio datur, clarus, adeo ut Nero aeger valetudine et adulantibus circum, qui finem imperio adesse dicebant, si quid fato pateretur, responderit habere subsidium rem publicam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장1)
rogantibus dehinc in quo potissimum, addiderat in Memmio Regulo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장2)
vixit tamen post haec Regulus quiete defensus et quia nova generis claritudine neque invidiosis opibus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 47장3)
Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장1)
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli, militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus Paulus centuriones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 50장5)
haec ferre Gavius Silvanus tribunus praetoriae cohortis et an dicta Natalis suaque responsa nosceret percontari Senecam iubetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장8)
nam et Silvanus inter coniuratos erat augebatque scelera in quorum ultionem consenserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장9)
e tribunis Gavius Silvanus quamvis absolutus sua manu cecidit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장5)
Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 3:1)
Tampius Flavianus Pannoniam, Pompeius Silvanus Dalmatiam tenebant, divites senes;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장7)
pridie kalendas Novembris Rosius Regulus iniit eiuravitque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장6)
ducebat Pompeius Silvanus consularis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION