라틴어 문장 검색

"Nullus mihi dies per otium transit, partio noctem nocturnis studiis, non vaco sompno, sed succumbo, et oculosvigilia fatigatos cadentesque in opere castigatos detineo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:22)
Judex ergo potest et debet cum severitate facinorosos necare, muletare, castigare, bonis spoliare, nec pati suum imperium in aliquo contempni, ut leges clamant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 232:17)
simulas tamen te eum amare, et incredibile est;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 9:3)
Est enim ypocrisis coram hominibus simulare se obedire Deo, in occultovero inobedientem esse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 11:7)
--Fili, ne sit gallus fortior te, qui iustificat decem uxores suas, tusolam castigare non potes.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 14:4)
Arabs filium suum castigavit dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 116:1)
27] Arabs castigavit filium suum:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 121:2)
Castigavit sapiens filium suum:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 127:1)
Philosophus castigavit filium suum dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 151:1)
Castigavit Arabs filium suum dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 152:1)
Castigavit Arabs filium suum dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 156:1)
Alius castigavit filium suum dicens:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 157:1)
Etenim victor passionum omnium, nec ullis captus saeculi illecebris, qui omnem istam secundum corpus habitationem coelestis puritate conversationis obduxerat, mentem regens, carnem subjiciens, et regia quadam auctoritate castigans, nomine Dei vocatus est, ad cujus similitudinem se perfectae virtutis ubertate formaverat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:12)
Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haud ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium, impendio paucis, sine respiratione ulla extrusis, tenerentur mimarum veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum, ne interpellata quidem, cum choris totidemque remanerent magistris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 19:1)
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION