라틴어 문장 검색

consules profecti ad Pontium in conloquium, cum de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia sollemni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 60:1)
nec sine caede multa tradi potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 532:1)
ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque fugam et hostium adventum adtulerant, et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem stationem apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 531:1)
nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore, quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 471:1)
marcescere oti situ queri civitatem et inertia sopiri nec sine armorum sonitu excitari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 546:2)
C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 72:1)
si quis tale sacrum sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, praetor senatum consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 197:2)
nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset, ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 194:1)
qui docuit neque tecta neque templa neque forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 1:4)
nam neque quies gentium sine armis neque arma sine stipendiis neque stipendia sine tributis haberi queunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 74장3)
Tum perennis aqua, si est facultas, inducatur, vel extracta manu detur, sine qua neque favi neque mella nec pulli denique figurari queunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 4:3)
nec speraveris sine desperatione nec desperaveris sine spe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 12:8)
Nam nec philosophia sine virtute est nec sine philosophia virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 8:2)
Quippe insalubrium ciborum noxii suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos, et nec manere sine clade nec progredi poterant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 18:2)
Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere potius ecquid ipse novi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION