라틴어 문장 검색

Multiplex vero superpartiens est, quotiens numerus ad numerum comparatus habet in se alium numerum totum plus quam semel et eius vel duas vel tres vel quotlibet plures particulas secundum numeri superpartientis figuram.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superpartiente. 1:1)
Plana vero superficies in numeris invenitur, quotiens a tribus inchoatione facta addita descriptionis latitudine insequentium se naturalium numerorum multitudine anguli dilatantur, ut sit primus triangulus numerus, secundus quadratus, tertius qui sub quinque angulis continetur, quem pentagonum Graeci nominant, quartus exagonus, id est qui sex angulis includitur et ceteri eodem modo singillatim per naturalem numerum angulos augeant in plana scilicet descriptione figurarum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:1)
Inde etiam decem membrorum particulae, inde alia permulta, quae omnia persequi non est necesse.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:8)
Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:7)
primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 2장3)
nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 4장3)
Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장4)
in qua summa capitulum est rotundum, leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장11)
in qua summa capitulum est rotundum, leniter cauum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:2)
adverbium autem hinc seu interpretatio vocis eo, seu corruptela particularum nec ne videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1179)
haec enim particula hic non apta videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1604)
Particula vel prorsus vacat.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1612)
requirit enim aliquid quo referri possit particula sic.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1915)
Eodem sensu particula sic usurpatur p. 348, 1. 349, 18 senserint, Targa cum Lindenio et 7028 (cf.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1918)
Haec particula enim conjunctioni quidem (1. 23) apprime respondet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1922)

SEARCH

MENU NAVIGATION