라틴어 문장 검색

Quare depone istam spem, posse te summatim degustare ingenia maximorum virorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 5:1)
Talia esse scripta eius non dubito, etiam si magis reminiscor quam teneo haeretque mihi color eorum non ex recenti conversatione familiariter, sed summatim, ut solet ex vetere notitia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 12:1)
Praeterea ipsam constitutionem suam crasse intellegit et summatim et obscure.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 12:1)
Quid singillatim omnia percenseo ?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 6:6)
Habito enim cum sapientibus consilio, sciscitabatur singillatim ab omnibus, qualis sibi doctrina haec eatenus inaudita, et nouus diuinitatis, qui praedicabatur, cultus uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 1:2)
nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis quae intranda erat ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 511:1)
si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 251)
ita singillatim decurrentes et ad coetus convenientes e duro feroque more commutati in Graecorum consuetudinem et suavitatem sua voluntate reducebantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장55)
Quoad potui urbanas rationes aedificiorum summatim perscribere, proposui;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 5장11)
nunc etiam, quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia distribuantur, uti non sint ignota, summatim exponam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION