라틴어 문장 검색

Nam nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam illi viam ingressi, nulla verborum arte efficere possimus, quin inducatur quaedam ingenii vel excellentiae vel facultatis comparatio sive contentio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:4)
nosque indicis tantummodo personam sustinemus, quod mediocris certe est authoritatis, et fortunae cujusdam potius quam facultatis et excellentiae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 8:10)
quia errores radicales, et in prima digestione mentis, ab excellentia functionum et remediorum sequentium non curantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 62:2)
vel propter naturam cujusque propriam et singularem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:3)
Nostra enim via inveniendi scientias exaequat fere ingenia, et non multum excellentiae eorum relinquit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:6)
Superest ut de Finis excellentia pauca dicamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:1)
illud interim monendo, non solum sufficere singulas tabulas ad rejectionem alicujus naturae, sed etiam unamquamque ex instantiis singularibus in illis contentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 195:2)
Atque quemadmodum in monodicis naturae posuimus solem, lunam, magnetem, et similia, quae re vulgatissima sunt sed natura tamen fere singulari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 314:4)
Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:14)
interdum ad artem aliquam mechanicam aut manus excellentiam exercendam, ut Nero studuit pulsandae cytharae, Domitianus sagittis collimandis, Commodus gladiatoriae, Caracalla aurigationi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:10)
Sed utcunque se res habeat inter gentes, certum est hoc usu venire inter personas singulares.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:3)
Hoc est, libri quidam per partes tantum inspiciendi, alii perlegendi quidem, sed non multum temporis in iisdem evolvendis insumendum, alii autem pauci diligenter evolvendi et adhibita attentione singulari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:20)
sed binarius unitatis medietate dividitur, quae unitas naturaliter singularis non recipit sectionem.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 1:4)
Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare, quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:5)
ad singularem felicitatis tuae cumulum uenire delectat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION