라틴어 문장 검색

animadvertendum est, ut eos favos subiciamus, quorum pulli iam sedes suas adaperiunt, et velut opercula foraminum obductas ceras erodunt exerentes capita.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 10:2)
sed caede eius motae Chaucorum mentes, et Corbulo semina rebellionis praebebat, ut laeta apud plerosque, ita apud quosdam sinistra fama.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장7)
quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:2)
unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:1)
Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diu, commodiorem tamen saepius et ad utilitates publicas proniorem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 33장 1:1)
Seneca eum scribit intellecta defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 73장 2:4)
"mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potest, quod in suo quisque negotio hebetior est quam in alieno."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 12:5)
et Dolus et Rabies et Leti maior imago visa truces exerta manus, ut prima vocatu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 220:1)
"Sinistra eius sub capite meo et dextera eius amplexabitur me."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:35)
Et doctus volucres augur servare sinistras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:41)
conflato saevas ergastula ferro Exeruere manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:19)
Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:11)
Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo, Core, movens aestus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:4)
Iam pelago medios Titan demissus ad ignes, Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem, Totus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:33)
Hoc tam segne solum raras tamen exserit herbas, Quas Nasamon gens dura legit, qui proxima ponto Nudus rura tenet;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION