라틴어 문장 검색

Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Et alibi, "Ne sis velox ad irascendum, quiaira in sinu stulti requiescit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 44:3)
Unde ait, "Munusabsconditum extinguit terras, et donum eciam sinu indignationum maximam."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 124:17)
Ibimus et ubi sinum suum Abraham sanctus expandit, ut suscipiat pauperes, sicut suscepit et Lazarum:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:6)
in quo sinu requiescunt, qui in hoc saeculo gravia atque aspera pertulerunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 2:7)
Sed nunc, pater, etiam atque etiam extende ad suscipiendum hunc pauperem manus tuas, aperi gremium tuum, expande sinus tuos, ut plures suscipias, quia plurimi in Dominum crediderunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:1)
Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:7)
Nidi sunt nostrarum sinus aurium, per quos auditus se infundit, et velut in foveam altam dejicit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:7)
unus quo sanguinem velut quodam sinu suscipit, et transfundit in venas:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:19)
Denique verno apud Aegyptios tempore, sed mense diverso Nilus exundat, ut jaciendis seminibus terra mollescat, et blandiore sinu, clementiore gremio semina missa suscipiantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:15)
Nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur, et dum piscatorios quaerunt lenunculos, vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones quae hiemabant apud Siden, eisdem impetu occurrere veloci.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:1)
Hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis irrumpens, et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento, et tamquam elementum perenni discordia separatum, nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris, nec contagia deinde ulla perpetiens, oceani gurgitibus intimatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 4장 4:1)
excisaque rupe in immensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso dissolvit, per Druentiam flumen, gurgitibus vagis intutum, regiones occupavit Etruscas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 11:5)
Dein Isarae Rhodanus aquis advenis locupletior, vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius assuetas, finitisque intervallis quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur, per patulum sinum quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 18:1)
Qua causa celeri corde futura praevidens Caesar, cum tribunis et ducibus clamore obiugatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens, nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 55:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION