라틴어 문장 검색

cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
Si enim sistatur et detineatur campana fortiter et fiat immobilis, statim perit sonus nec resonat amplius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:29)
Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Certe in vindicanda iniuria aequalem se quis inimico suo sistit, in remittenda vero superiorem:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IV. DE VINDICTA 1:4)
Verum simul erant tanquam equi bene docti et domiti, qui subito se sistere et se vertere norant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:12)
Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:12)
denique, quod errores conduplicat, errores agnoscere aut revocare detrectant, similes equis male domitis qui nec se sistere nec vertere volunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XL. [ = English XLII] DE IUVENTUTE ET SENECTUTE 1:20)
Forte uiatoris foret his dum transitus horis, Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari, Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse, Inpositum redae patria cito sistit in ede.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:2)
cum haec, inquit, ita sentias, paruam mihi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:2)
Hinc ortus, hic sistam gradum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 26:1)
Sistit retrahens ac uaga firmat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 39:1)
23. Hoc fuit antiquum festum Sancti Sisti nobile,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM89)
Sancto Sisto consecrarunt perpulchram ecclesiam
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM279)
Si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장32)
Si haec quoque [uehemens] onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION