-
"speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnia sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat:"
- (아풀레이우스, 변신, 4권 15:7)
-
Procurrunt parentes, affines, clientes, alumni, famuli, laeti faciem, gaudio delibuti:
- (아풀레이우스, 변신, 7권 11:2)
-
"Erat in proxuma civitate iuvenis natalibus praenobilis, quo clarus eo pecuniae fuit satis locuples sed luxuriae popinalis, scortisque et diurnis potationibus exercitatus, atque ob id factionibus latronum male sociatus, necnon etiam manus inlectus humano cruore, Thrasyllus nomine:"
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:5)
-
"confluunt civium maestae catervae, sequuntur obvii dolore sociato, civitas cuncta vacuatur studio visionis."
- (아풀레이우스, 변신, 8권 1:42)
-
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
- (아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
-
Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 30:3)
-
Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili?
- (아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:3)
-
Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:1)
-
Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit et non solum invicem nos sed etiam ipsi domino sociabit.
- (아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:10)
-
Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?'
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 12:2)
-
Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et dicto oboediant:
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 13:2)
-
Cognati et adfines opera, quam dare rogati sunt supersederunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 14:2)
-
postea esse cognatos adfinesque.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 3:4)
-
In officiis apud maiores ita observatum est, primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:3)
-
Parentes, cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse, ac ne ad hostes redire vellent orabant.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 9:1)