-
"Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas?"
- (아풀레이우스, 변신, 9권 25:5)
-
Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant.
- (아풀레이우스, 변신, 10권 30:3)
-
In qua conquestione sic actum ut pro negotii atque periculi magnitudine tutor et gubernator noster animos facultatemque praebebat.
- (아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:6)
-
Quis enim non sentiat in tantis malis non parvam nobis consolationem divinitus missam, cum tu vir talis et Christi nominis amantissimus proconsularibus es sublimatus insignibus, ut ab sceleratis et sacrilegis ausibus inimicos ecclesiae bonae tuae voluntati potestas sociata cohiberet, domine exinde meritoque honorabilis insigniterque laudabilis fili?
- (아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 1:3)
-
Nec erigant cervicem, quia sociantur ad quas foris accedere non audebant, sed sursum cor habeant et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia non pauperibus, sed divites illic humiliantur et pauperes illic inflantur.
- (아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 6:1)
-
Haec duo si mecum firmissime teneas, amicitia nostra vera ac sempiterna erit et non solum invicem nos sed etiam ipsi domino sociabit.
- (아우구스티누스, 편지들, 59. (A. D. Epist. CCLVIII) Domino Merito Suscipiendo et In Christo Dilectissimo Ac Desiderantissimo Fratri M Arci An O Augustinus In Domino salutem 4:10)
-
Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti, in eadem causa pupillo aderant.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIII 6:5)
-
quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIX 11:2)
-
Nam sicut a ligando lictor et a legendo lector et a viendo vitor et tuendo tutor et struendo structor productis quae corripiebantur vocalibus dicta sunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 5:2)
-
Sed durante hoc tractatu secreto Carolus, ut rem ab adversis oppositionibus et dissuasionis auris illaesam servaret, ad solitas artes confugiens, et sperans se nuptias, sicut antea bellum, posse tecte conficere si regem Angliae inani spe lactasset, solennem legationem in Angliam misit per Franciscum dominum de Luxemburgo, Carolum Marignianum,et Robertum Gaguienum generalem Ordinis Bonorum Hominum (qui appellantur) de Trinitate, qui pacem et foedus cum rege componerent, intermiscendo veluti preces ut Carolo liceret cum Henrici regis bona voluntate (pro iure suo tanquam domino feudi, atque insuper tutori) de nuptiis Britannae ad arbitrium suum disponere.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:14)
-
Nuptiae haeredis ad eum tanquam tutorem et gardianum iure spectant.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:21)
-
Tutorem enim nullum nactus est (ut Lambertus Simnellus) donec ad ducissam Margaretam venisset, quae eum in omnibus egregie instruxit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 3:11)
-
Homines enim per sermones sociantur;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:2)
-
Ut adolescentes peregrinentur sub tutore aut servo aliquo experto, probo, modo talis sit qui linguam calleat, quique regionem illam ante adiverit, unde possit eos instruere quae in illa regione ubi peregrinantur digna spectatu et cognitu sint, quae amicitiae et familiaritates contrahendae, quae denique studia et disciplinae ibi vigeant.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:4)
-
De his omnibus a tutoribus aut servis praedictis diligenter inquirendum.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:28)