라틴어 문장 검색

Quinetiam, ut nunc sunt res, conditio sermonum de natura facta est durior et magis cum periculo, propter theologorum scholasticorum summas et methodos;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 213:1)
fidei et sensus conjugium tanquam legitimum multa pompa et solennitate celebrates, et grata rerum varietate animos hominum permulcentes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 214:2)
Denique invenias, ex quorundam theologorum imperitia, aditum alicui philosophiae, quamvis emendatae, pene interclusum esse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:1)
Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:16)
Cardinales Romani (qui theologi sunt, et fratres, et scholastici) verbum usurpant extremi contemptus et convitii erga negotia civilia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:25)
Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장13)
" Haec dicit Dominus exercituum: Ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iudae in gaudium et laetitiam et in sollemnitates praeclaras; veritatem tantum et pacem diligite.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장19)
Ecce ego abscindam vobis brachium et dispergam stercus super vultum vestrum, stercus sollemnitatum vestrarum, et assumet vos secum;
(불가타 성경, 말라키서, 2장3)
theologus vero numerum angelorum ignorat;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:6)
Qui cum repentina incursione superassent, memor beneficii senatus omnes ancillas manu iussit emitti dotemque his ex publico fecit et ornatum quo tunc erant usae gestare concessit, diemque ipsum Nonas Caprotinas nuncupavit ab illa caprifico ex qua signum victoriae ceperunt, sacrificiumque statuit annua sollemnitate celebrandum, cui lac quod ex caprifico manat propter memoriam facti procedentis adhibetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 40:1)
Postremo potentiam solis ad omnium potestatum summitatem referri indicant theologi, qui in sacris hoc brevissima precatione demonstrant dicentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 21:1)
Inter haec servilis moderator obsequii, cui cura vel adolendi Penates vel struendi penum et domesticorum actuum ministros regendi, ammonet dominum familiam pro sollemnitate annui moris epulatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 22:1)
Nuper in Tusculano meo fui, cum vindemiales fructus pro annua sollemnitate legerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 14:1)
secundum theologos circa lunarem circulum, ubi iam aer purior est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7355)
et dicuntur aliqua simpliciter, multa de historia, multa per altam scientiam philosophorum, theologorum, Aegyptiorum, adeo ut plerique de his singulis huius libri integras scripserint pragmatias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline pr2)

SEARCH

MENU NAVIGATION