라틴어 문장 검색

Saxones interea iussu imperatoris castellum quoddam trans Albiam in loco, cui Delbende nomen, aedificant, depulsis ex eo Sclavis, qui illum prius occupaverant, praesidiumque Saxonum in eo positum contra incursiones illorum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 280:1)
Cena trahit ciuem, differt nox una duellum, Sollicitat mentem iusta querela senis:
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:15)
Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam.
(아풀레이우스, 변명 85:2)
ob haec et alia uiduae dote aucta procos sollicitant.
(아풀레이우스, 변명 90:14)
"omnem itaque de tuo pectore praesentem tristitudinem mitte, et angorem animi depelle, nam lusus iste quem publice gratissimo deo Risui per annua reverticula sollemniter celebramus, semper commenti novitate florescit:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 10:5)
"At mihi scelus istud depellant caelites,"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:1)
"Prome agedum, quae sola mihi servis amanter, nomen eius quae puerum ingenuum et investem sollicitavit, sive illa de Nympharum populo seu de Horarum numero seu de Musarum choro vel de mearum Gratiarum ministerio."
(아풀레이우스, 변신, 5권224)
sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
"Depelle quadripedis diram faciem, redde me conspectui meorum, redde me meo Lucio:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:8)
"Mitte iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem:"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:5)
"Nec dies nec quies ulla ac ne momentum quidem tenue tuis transcurrit beneficiis otiosum, quin mari terraque protegas homines et depulsis vitae procellis salutarem porrigas dexteram, qua fatorum etiam inextricabiliter contorta retractas licia, et Fortunae tempestates mitigas, et stellarum noxios meatus cohibes."
(아풀레이우스, 변신, 11권 25:2)
eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum vi , lapidibus depulsum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 6:2)
Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 6:3)
Nam defendere et offendere inter sese adversa sunt, quorum alterum significat ἐμποδω`ν ἔχειν, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ἐκποδω`ν ποιεῖν, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco Claudio dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, I 10:1)
' Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION