라틴어 문장 검색

adeo ut inaequalitas restitutionis et declinatio ad tropicos possint esse potius modificationes motus unici illius diurni, quam motus renitentes aut circa diversos polos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:8)
licet illae inaequalitates tam minutae sint ut sine adjumento hujusmodi perspicillorum conspici nequeant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:6)
Si enim inventum extendi posset ad corpora majora, aut corporum majorum minutias, adeo ut textura panni lintei conspici posset tanquam rete, atque hoc modo minutiae latentes et inaequalitates gemmarum, liquorum, urinarum, sanguinis, vulnerum, et multarum aliarum rerum, cerni possent, magnae proculdubio ex eo invento commoditates capi possent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:13)
Hinc inaequalitates luminosi et opaci in luna distinctius cernuntur et locantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 376:8)
Etiam ex hoc fundamento inaequalitatis motuum quoad velocitatem, excogitavit Galilaeus causam fluxus et refluxus maris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:9)
Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:4)
Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:1)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:1)
Nam putrefactionem, quae sternit viam ad generationem novae formae, praecedit solutio veteris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:4)
Ea vero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:6)
Sed modos illos, necnon solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere oportet, quia pertinent ad senectutis refocillationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:24)
Ista enim inaequalitas ordinata revera filia coeli est, et generationis mater;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:2)
atque etiam in uteris animalium magna est caloris inaequalitas, ex motu, somno, alimentationibus et passionibus foemellarum quae uterum gestant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:5)
denique in ipsis matricibus terrae, iis nimirum in quibus metalla et fossilia efformantur, locum habet et viget ista inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:6)
Debuerat autem notare similem efformationem in testis ovorum, ubi non sunt rugae aut inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION