라틴어 문장 검색

Solutio autem ista quid aliud autem agit, nisi ut corpus resolvatur et quiescat:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 2:26)
non est autem mala solutio;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:13)
Quod nominum interpretatione plenius deprehenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 4:7)
Non ergo tamquam relapsus in terram deprehenditur corporis solutione, sed tamquam verbi coelestis operatione donatus et munere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 5:18)
Prima igitur voti gratia est celeritas solutionis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 2:1)
Haec igitur melior votorum suorum solutio est, sicut et David ait:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 3:28)
Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 5장 2:9)
et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 1:3)
Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:14)
Altior autem et profundior interpretatio illud attexit, quod ubi anima mole passionum curvatur gravi, et quasi diversarum cupiditatum mergitur aestu, terrenae omnes cogitationes et concupiscentiae in praeceps ruunt;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:1)
Altioris quoque sensus non incongrua interpretatio, si corpus humanum cui arca haec quae describitur, figuratur, septum corio judicemus a frigore aestuque defendi, quod artifex Deus ad omnium membrorum protectionem naturalibus vestivit exuviis, et quodam circonfuso induit operimento, ut neque frigore congelascat, nec aestivo calore solvatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 2:6)
Non indiget interpretatione sermo simplicior.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:3)
Subtilior autem interpretatio exprimit, eo quod diluvium animae vitio mentis et luxuriae corporalis influxerat, ut malitia passioni, passio malitiae misceretur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:9)
Secundum altiorem autem interpretationem illud dicendum videtur, quod corporis sensus velut ostiorum similes habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 4:2)
Cum ergo corvus ubi remaneret invenisse videatur, columba autem non invenerit, evidens ratio est altiore interpretatione signari, quia malitia inquietis passionibus et cupiditatibus quibus corrumpitur anima, se miscere consuevit, et quasi cognatis et domesticis delectatur, ibique commorationem suam locat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION