라틴어 문장 검색

quae bullae se conjiciunt in pelliculas quasdam, in hemisphaerii formam curiose effictas, ut ad momentum temporis evitetur solutio continuitatis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:16)
quod adhuc factum est, prono ad hoc impetu naturali intellectus, atque etiam ad hoc ipsum, per demonstrationes quae fiunt per syllogismum, jampridem edocto et assuefacto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 249:3)
adeo ut in ea major sit consumenda opera, quam adhuc consumpta est in syllogismo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:8)
atque quemadmodum vulgaris logica, quae regit res per syllogismum, non tantum ad naturales, sed ad omnes scientias pertinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:3)
Nam qui formas et modos novit superinducendi flavi, ponderis, ductilis, fixi, fluoris, solutionum, et sic de reliquis, et eorum graduationes et modos, videbit et curabit ut ista conjungi possint in aliquo corpore, unde sequatur transformatio in aurum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:12)
hoc ipsum enim innuit separatio corporum similarium per distillationes et alios solutionum modos, ut dissimilaritas compositi per congregationem partium homogenearum appareat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 24:7)
Itaque facienda est corporum separatio et solutio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 25:1)
Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:1)
Similiter, postulatum mathematicum, ut quae eidem tertio aequalia sunt etiam inter se sint aequalia, conforme est cum fabrica syllogismi in logica, qui unit ea quae conveniunt in medio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 293:3)
Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:4)
Unde optimus canon sumitur aperturae et solutionum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:1)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:1)
Nam putrefactionem, quae sternit viam ad generationem novae formae, praecedit solutio veteris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:4)
Ea vero, si non impedita fuerit, fit solutio simplex:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:6)
Sed modos illos, necnon solutionem ab iisdem, omni diligentia inquirere oportet, quia pertinent ad senectutis refocillationem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION