라틴어 문장 검색

'somno' autem, quia nox erat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2653)
sunt quoque, quae faciant altos medicamina somnos, victaque Lethaea lumina nocte premant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 135:2)
nox erat, et vino somnum faciente iacebant corpora diversis victa sopore locis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권239)
noctis erat medium placidique silentia somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권380)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)
iusserat, et fratris virgo Saturnia iussis annuit, et mediae tempora noctis erant, iam ducibus somnum dederat labor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권243)
tu, Christe, somnum dissice, tu rumpe noctis vincula, tu solve peccatum vetus, novumque lumen ingere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum30)
huc dona sacerdos Cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris et varias audit voces fruiturque deorum couloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:4)
cetera depositis Lycomedis regia curis tranquilla sub pace silet, sed longa sagaci nox Ithaco, lucemque cupit somnumque gravatur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:65)
nobis verus amor medioque Helicone petitus sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem suaserunt mollemque oculis expellere somnum, donec ab Elysiis prospexit sedibus alter Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis2)
Nec mora, per exploratores fama tam subitae fugae ad aures Turcorum pervenit, qui non longe post contritionem Christianorum, et acceptam victoriam, sua etiam in castra recesserant, ut et ipsi ea nocte cibis et [0615D] somno sua refoverent membra, in caede catholicorum militum fessa et gravata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:3)
Fessis itaque et exhaustis via difficili et opere et somno gravi immersis, in prima noctis vigilia Turci ac Sarraceni cum multis millibus in castris eorum ex improviso adfuerunt, pariterque universi defensores e praesidio erumpentes, signo et vociferatione audita, et usque mane dimicantes centum pedites detruncaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 92:2)
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri securam placidamque diu iam certa peracti terrebant simulacra mali, noctesque timorem ingeminant omnique perit Proserpina somno.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:26)
sed ubi oris aurci Sol radiantibus oculis lustravit aethera album, sola dura, mare ferum, pepulitque noctis umbras vegetis sonipedibus, ibi Somnus excitam Attin fugiens citus abiit:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6311)
Deinde, ut cubitum discessimus, me et de via fessum, et qui ad multam noctem vigilassem, artior quam solebat somnus complexus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 1 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION