라틴어 문장 검색

Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
Superi vetuere necari di que sumus, meritasque luet vicinia poenas impia dixerunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 68:6)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)
Fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus accipit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:2)
" Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:4)
scilicet in superis etiam fortuna luenda est, nec veniam laeso numine casus habet, illa nostra die, qua me malus abstulit error, parva quidem periit, sed sine labe domus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 152)
protegit haec sontes, inmeritosque premit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1116)
trans ego tellurem, trans altas audiar undas, et gemitus vox est magna futura mei, nec tua te sontem tantummodo saecula norint . perpetuae crimen posteritatis eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 98)
"luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 262)
nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)
"aut ara ture et caespite precanda iam nunc est tibi, aut mors luenda est sanguine."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.18)
Continuo sontes ultrix accincta flagello Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra intentans angues vocat agmina saeva sororum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:13)
Si sine pace tua atque invito numine Troes Italiam petiere, luant peccata neque illos iuveris auxilio;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:13)
omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 34:14)
"Heu nimium, virgo, nimium crudele luisti supplicium, Teucros conata lacessere bello!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION