라틴어 문장 검색

fraus enim astringit, non dissolvit periurium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 147:6)
cum vero sontes ferro depugnabant, auribus fortasse multae, oculis quidem nulla poterat esse fortior contra dolorem et mortem disciplina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 41:14)
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui, Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo, Qui tristis audis musicum citharae sonum, Quem tibiarum macerat iucunditas, Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt, Qui dum quadrantes aggeras patrimonio Caelum fatigas sordido periurio, Qui circumcidis omnem impensam funeri Libitina ne quid de tuo faciat lucri.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et draco.12)
Non bene conducti vendunt periuria testes, Non bene selecti iudicis arca patet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1023)
Tu, dea, tu iubeas animi periuria puri Carpathium tepidos per mare ferre Notos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 812)
Ut sua per nostram redimat periuria poenam, Victima deceptus decipientis ero?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 313)
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum, et iubet Aeolios inrita ferre notos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:451)
ergo ut periuras merito periuria fallant, exemplo doleat femina laesa suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:474)
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur, supplicibus facilem, sontibus esse trucem, cum tibi suscepta est legis vindicta severae, verba velut tinctu singula virus habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 618)
"ablue praeteriti periuria temporis,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권419)
"sive ego te feci testem falsove citavi non audituri numina magna Iovis, sive deum prudens alium divamve fefelli, abstulerint celeres improba verba Noti, et pateant veniente die periuria nobis, nec curent superi si qua locutus ero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권422)
Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:9)
Aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo, artificem mediis inmittam Terea flammis, aut linguam, aut oculos et quae tibi membra pudorem abstulerunt, ferro rapiam, aut per vulnera mille sontem animam expellam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:14)
turritaque Mater an Stygia sontes dubitavit mergeret unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:6)
pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION