라틴어 문장 검색

Etenim homines rerum gerendarum gnari ad negotia exequenda idonei fortasse sunt, et in specialibus iudicio non malo utuntur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:6)
"Nomen id inscriptum speciale, quod est michi dictum Tempore primeuo, latet hoc michi sub pede leuo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:5)
in hoc enim differunt creatio et generatio, quia generatio omnis est ex subiecto et materia:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:2)
creatio autem non est ex subiecto et materia, et ideo creans potest in totam substantiam rei.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 6:4)
Ex hoc etiam contingit manifeste quod si quis diligenter inspexerit quae iam diximus, quod naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:1)
Natura enim omnem suum effectum facit ex subiecto et materia, factio autem ex subiecto et materia generatio est et non creatio.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:2)
Ideo naturalis creationem considerare non potest.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:3)
Et cum factio mundi, sive productio eius in esse non possit esse generatio, ut de se patet, sed est creatio, ex hoc contingit quod in nulla parte scientiae naturalis factio mundi sive productio in esse docetur, quia illa productio naturalis non est et ideo ad naturalem non pertinet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 49:5)
Si autem opponas, cum haec sit veritas christianae fidei et etiam veritas simpliciter quod mundus sit novus et non aeternus, et quod creatio sit possibilis, et quod primus homo erat, et quod homo mortuus redibit vivus sine generatione et idem numero, et quod ille idem homo in numero qui iam ante erat corruptibilis, erit incorruptibilis, et sic in una specie atoma erunt istae duae differentiae corruptibile et incorruptibile, quamvis naturalis istas veritates causare non possit nec scire, eo quod principia suae scientiae ad tam ardua et tam occulta opera sapientiae divinae non se extendunt, tamen istas veritates negare non debet.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 51:1)
65, 56 vel quae radicula [specialiter] appellatur, Targa.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).286)
In speciali vero non exponam ad presens;
(단테 알리기에리, Epistolae 126:2)
De lictera vero primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui vice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet. 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 6:2)
recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:18)
" Postridie ejus diei, diploma speciale, a Congressu foederatarum coloniarum Washingtonio datum, in quo, praecipue cautum erat, ne quid detrimenti libertas Americana caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.21)
Diploma speciale a praeside et Congressu ad eummissum;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.46)

SEARCH

MENU NAVIGATION