라틴어 문장 검색

in quibus omnia contra praedicationem istorum pro me reperiuntur.
(아풀레이우스, 변명 76:11)
"nam per omnium ora populorum passim discurrens sic man- datae praedicationis munus exsequebatur:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:52)
Caesaris adiutor, speciali dignus honore.
(ARCHIPOETA, VI26)
magis enim unusquisque speciali etiam in secularibus negotiis, quam communi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:4)
Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 4:8)
Quis autem possit speciales nefariarum superstitionum prohibitiones in scripturis invenire, cum generaliter apostolus dicat:
(아우구스티누스, 편지들, 56. (A. D. Epist. CCXLV) Domino Dilectissimo et Venerabile Fratri et Consacerdoti Possidio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:3)
2. Postquam rex certior factus est de nova hac insurrectione (similibus enim motibus, tanquam febre anniversaria, quotannis corripi solebat), suo more parum aut nihil commotus Thomam comitem Surriae (quem paulo ante non solum e turri liberaverat eique praterita omnia condonaverat, verum etiam in gratiam suam specialem receperat) cum exercitu satis valido contra rebelles misit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:1)
itaque Richardum similia mandata Iacobo Tirrello renovasse, nempe ut claves turris a locumtenente reciperet in una noctem ad obeunda regis iussa specialia;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:15)
Qui omnes speciales quasque circumstantias et eventus rimarentur circa Perkini parentes, natalia, persona, peregrinationes;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:29)
Itaque quum ad hujus nominis praedicationem et impositionem ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:13)
Atque licet sparsim, et in aliquibus subjectis specialibus, longe veriora habeamus et certiora (ut arbitramur) atque etiam magis fructuosa quam quibus homines adhuc utuntur (quae in quintam Instaurationis nostrae partem congessimus), tamen theoriam nullam universalem aut integram proponimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:3)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
et intuentur veluti consuetudines naturae particulares et speciales, non leges fundamentales et communes, quae constituunt formas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:7)
vel formarum specialium, ut reliquos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:8)
vel per consensus speciales;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 478:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION