라틴어 문장 검색

Sed huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro exornavit capillamento;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:5)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
veste, nummis, familia Hominem exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De Simonide.14)
Idem clarissimi cuiusque vitam egregiis carminibus exornat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 17 3:3)
hinc tibi beneficiorum larga materia, longum praeterea tempus, quo amicos tuos exornare potuisti.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 2:3)
Habes qualis quam probatus carusque sit nobis, quem rogo pro ingenio pro fortuna tua exornes.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 13 10:1)
Cum sit ergo finitum, quod spes nostras morabatur, non sine magna fiducia subsigno apud te fidem pro moribus Romani mei, quos et liberalia studia exornant et eximia pietas, quae hanc ipsam matris liberalitatem et statim patris hereditatem et adoptionem a vitrico meruit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 4:1)
Rogo ergo ante omnia permittas mihi opus quod incohaturus sum exornare et tua statua;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 8 4:1)
Quia tamen in hoc quoque indulsisti, admoneo simul et impense rogo, ut Attium Suram praetura exornare digneris, cum locus vacet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 12 1:1)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Cum sciam, domine, ad testimonium laudemque morum meorum pertinere tam boni principis iudicio exornari, rogo dignitati, ad quam me provexit indulgentia tua, vel auguratum vel septemviratum, quia vacant adicere digneris, ut iure sacerdotii precari deos pro te publice possim, quos nunc precor pietate privata.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 131)
Illud unum, quod propter caritatem eius nondum mihi videor satis plene fecisse, etiam atque etiam facio teque, domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris mei dignitate, id est per illum mea, quam maturissime velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 3:1)
Ipse deus vatum palla spectabilis aurea Tractat inauratae consona fila lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 851)
nec dedignata est abiectis Illyris armis Caesareum famulo vertice ferre pedem, ipse super currum placido spectabilis ore tempora Phoebea virgine nexa tulit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 237)
"Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis turrigeram casto vinxit amore deam."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권152)
Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, purus ab arboribus, spectabilis undique campus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION