라틴어 문장 검색

Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장1)
circumseptum muris magnis et plenum navigio.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM20)
"heus," inquit speculatus Amor, "non vestra sub imis furta tegi potuere vadis.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:87)
pulveris ambiguam nubem speculamur ab altis turribus, incerti socios adportet an hostes ille globus.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:171)
Viderat haec dudum summa speculatus ab arce Iuppiter ac Veneri mentis penetralia pandit:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:110)
ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub divo parietibus altis circumsaepta, ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia ferarum conquiescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:3)
Tum demum speculata deformitatem suam, pristinae imaginis abolet memoriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 35장 2:2)
sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:5)
Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:3)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:2)
specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:2)
Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:2)
sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장5)
dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION