라틴어 문장 검색

sic tamen, ut illustria sint loca, quo commodius aditet aviarius, qui subinde debet speculari aut incubantes aut parturientes fetus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 3:5)
Assiduus autem debet esse custos et speculari parientes,quod se facere gallinae testantur crebris singultibus interiecta voce acuta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 3:3)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
Itaque custos vivarii frequenter speculari debebit, si iam effetae sint, ut manu datis sustineantur frumentis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 7:2)
specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:2)
Eos itaque convenit plerumque ab hora secunda obsidere, specularique quae turba sit aquantium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 7:2)
sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장5)
dein speculati noctem incustoditam, accepta idonea manu, vinctum clauso ore in Palatium traxere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장7)
atque ubi primum ex alto visa classis, complentur non modo portus et proxima maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silentione an voce aliqua egredientem exciperent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장4)
prospectabatque pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius mons ardescens faciem loci verteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장6)
prospectare iam se acrius servitium eoque fugere simul acta et instantia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장7)
ludicram quoque licentiam et fautores histrionum velut in proelia convertit impunitate et praemiis atque ipse occultus et plerumque coram prospectans, donec discordi populo et gravioris motus terrore non aliud remedium repertum est quam ut histriones Italia pellerentur milesque theatro rursum adsideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 25장6)
mox domesticorum cura levem tumulum accepit, viam Miseni propter et villam Caesaris dictatoris quae subiectos sinus editissima prospectat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장5)
non expectandum ut compositis castris forum invadat et prospectante Galba Capitolium adeat, dum egregius imperator cum fortibus amicis ianua ac limine tenus domum cludit, obsidionem nimirum toleraturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 33장3)
ubi asperatum Vitellium et posse Blaesum perverti satis patuit iis qui principum offensas acriter speculantur, datae L. Vitellio delationis partes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION