라틴어 문장 검색

specum enim pro cavatione posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6972)
specubus artis fuerat 'specibus', quia quarta declinatio 'u' in 'i' vertit et ita facit dativum pluralem, ut 'ab hoc fluctu' 'his fluctibus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3761)
sed quia pinguius sonat et melius, 'specubus' dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3762)
quapropter cum taedio praesentium rerum vellet solum vertere, Neptunus illic subter mare specum fecit, per quam in Aegyptum commeasse dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3903)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
Discimus & quantis refluum vaga Cynthia Pontum Viribus impellit, dum fractis fluctibus Ulvam Deserit, ac Nautis suspectas nudat arenas;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:11)
Aperitur ingens antrum et obducti specus, qui castra caperent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:4)
Quos immolatos victor avidis dentibus Capacis alvi mersit tartareo specu.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Pugna murium et mustelarum.3)
Idem lacus in flumen egeritur, quod ubi se paulisper oculis dedit specu mergitur alteque conditum meat ac, si quid antequam subduceretur accepit, servat et profert.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 9:1)
est specus exesi structura pumicis asper, non homini regio, non adeunda ferae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권342)
Silva vetus stabat, nulla violata securi, et specus in medio, virgis ac vimine densus, efficiens humilem lapidum compagibus arcum, uberibus fecundus aquis, ubi conditus antro Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 6:1)
Adicit extremo lapides oriente petitos et quas Oceani refluum mare lavit harenas, addit et exceptas luna pernocte pruinas et strigis infames ipsis cum carnibus alas inque virum soliti vultus mutare ferinos ambigui prosecta lupi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:11)
Specus est tenebroso caecus hiatu, est via declivis, per quam Tirynthius heros restantem contraque diem radiosque micantes obliquantem oculos nexis adamante catenis Cerberon abstraxit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:4)
Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis et specus in medio (natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 31:4)
qui pontum rabidis 1 aestibus invium persultare vetas, ut refluo in solo 2 securus pateat te duce transitus, et mox unda rapax ut voret inpios;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae26)

SEARCH

MENU NAVIGATION