라틴어 문장 검색

Hic legitur tamen obscure tenuique figura Qualiter una, manens, simplex, eterna potestas, Fons, splendor, species, uia, uirtus, finis, origo, Ingenitus genitor, uiuens Deus, unicus auctor, Unus in usya, personis trinus, in uno Vnicus esse manet, quem trina relacio trinum Reddit et in trino manet unus, trinus in uno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:16)
Vt diuina manus animam demittat ab alto, Que sit mente sagax, uirtute referta, pudore Predita, presignita fide, pietate refulgens, Que, carnis uestita toga, sic uisitet orbem Quod facinus redimat pietas uirtusque reatum, Incestumque pudor, fraudem ius, gloria casum, Quod superet terrena domus, uis terrea, uestis Corporee masse, corpus mortale, potentis Nature ducatur opus, sic dote beatum Multiplici, nullo fraudatum munere forme, Vt jam corporeum non dedignetur habere Spiritus hospicium nec tantus defleat hospes Hospicii tabem, sed carnis regnet in aula.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:9)
Efficiens causa, qui rem producis ad esse, Formalis, dum pingis eam, finalis in esse, Dum rem conseruans certo sub fine cohartas, Tu mihi preradia diuina luce meamque Plenius irrorans diuino nectare mentem, Complue, terge notas animi, tenebrasque recindens Discute meque tue lucis splendore serena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:2)
Hic splendor noctem, sacies fastidia nescit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 20:3)
Cum sint diuersi merito meritique resultet Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctis Equa manent risusque pares, ubi dissona merces.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:5)
Vt nox splendescat, splendor tenebrescit, eclipsi Sol uerus languescit, ut astra reducat ad ortum, Egrotat medicus, ut sanet morbidus egrum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:9)
Postquam uirgo Dei solium sedesque superbas Ingrediens, uoluit noua prelibare uidendo, Offendit splendor oculos mentemque stupore Percussit rerum nouitas, defecit in illis Visus et interior mens caligauit ad illas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:1)
Hic renouat ueteres uiuens pictura magistros, Per quos nostra fides totum diffusa per orbem Claruit et laudum titulis preclara refulsit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:9)
Oblatum Fronesi uisum deffendit ab omni Luminis occursu speculum, ne debriet illam Celestis splendor oculosque reuerberet ignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:6)
sed cuncta stupet que nuncius offert In speculo uisus, ubi nil mortale, caducum, Defficiens, terrestre micat, solumque refulget Eternum, celeste, manens, immobile, certum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:8)
Cum sint diuersi, fons, riuus, flumen in unum Conueniunt eademque trium substancia, simplex Esse, sapor similis, color unus, splendor in illis Vnicus et uultus horum conformis et idem Ad speciem fontis sol uincens lumine solem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:22)
Occasum nunquam patitur sol iste, nec ullam Sustinet eclipsim, nec nubis nubila sentit, A quo procedens radius Solaris adequat Luce patrem loquiturque suo splendore parentem:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:24)
Sic calor expugnat ignem, sic flamma repellit Flammam, sic estus estum splendorque caminum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:29)
Non habitum cultus nimio splendore serenat, Non scalore premit, mediocriter omnia pensat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 6:10)
Hoc doni titulo mundi Sapientia ditat Presignitque uirum, sed eum diuinius afflans, Ars diuina poli, ueri uia, nescia falsi, Ars que sola fide gaudet subnixa nec arte Nititur, humane fugiens racionis asilum, Gracius arrisit, animam cum celicus ignis In superis retineret adhuc splendorque serenes Aspiraret eius, nec nostras etheris imi Pressuras pateretur adhuc nec tedia mundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION