라틴어 문장 검색

aqua frigida, maximeque pluuialis, uinum, acetum, et horum aliquo madens uel panis uel farina uel spongia uel cinis uel lana sucida uel etiam linteolum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 33장 3:2)
Plurimi, decoctis papaueris corticibus, ex ea aqua spongia os et caput subinde fouent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 13:4)
Ieiuno recte catapotia dantur, facta ex apsinthi duabus, murrae tertia parte.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:4)
si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 24장 2:4)
Si calor, aqua frigida multa perfundere caput expedit, spongiam concauam inponere subinde in aqua frigida expressam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 6:3)
Ergo admouere spongias oportet, quae melius in calidum oleum quam in calidam aquam subinde demittuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:8)
Tum commodum est hysopum uel nepetam uel thumum uel apsinthium uel etiam furfures aut ficus aridas aut mulsam aquam decoquere, eaque gargarizare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 3:1)
Protinus autem debet sorbere uel acetum uel cum ture plantaginis aut porri sucum, imponendaque extrinsecus supra id, quod dolet, lana sucida ex aceto est, et id spongia subinde refrigerandum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 6:3)
utilis in ieiunio potio est apsinthi uel hysopi uel rutae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 2:4)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:1)
- His recte aluus ducitur, potiones ex absinthio dantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 6:3)
Si simul et uomitus et dolor est, imponenda supra stomachum est lana sucida uel spongia ex aceto uel cataplasma, quod refrigeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 9:1)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:4)
Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:4)
Potui uero ieiuno dari debet apsinthium incoctum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION