라틴어 문장 검색

sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 255:2)
Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus locis positas, tam cito absorbere potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 289:4)
Praestitisti, Caesar, civitatem incruentam, et hoc, quod magno animo gloriatus es nullam te toto orbe stillam cruoris humani misisse, eo maius est mirabiliusque, quod nulli umquam citius gladius commissus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 70:1)
tum vapor ipsam corporis arcem flammeus urit multoque genas sanguine tendit, oculique rigent, resonant aures stilla tque niger naris aduncae cruor et venas rumpit hiantes;
(세네카, 오이디푸스 2:48)
Dixit deinde locum de uarietate fortunae et cum descripsisset nihil esse stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo adtolli, modo deprimi, absorberi terras et maria siccari, montes subsidere, deinde exempla regum e fastigio suo deuolutorum, adiecit:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 9:7)
"uix medius fidius Oceanus tot res tamque diuersas uno tempore absorbere potuisset."
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 4:17)
absorbet ubi quemque attigit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 396)
cum enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis deiectae, qua possint ex imbribus aquae perpluere, non patietur lorica testacea laedi laterem, sed proiectura coronarum reiciet extra perpendiculum stillas et ea ratione servaverit integras parietum latericiorum structuras.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장83)
tum autem, cum sicca et sine stillis erit arbor, deiciatur et ita erit optima in usu.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장11)
item supra cameram materies ex calce et harena mixta subinde inducatur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut tectis ceciderint, sustineantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장6)
terra autem nigra sudores et stillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempestatibus collectae in spissis et solidis locis subsidunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장14)
tum postero die aperiatur, et si in vaso stillae sudoresque erunt, is locus habebit aquam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장31)

SEARCH

MENU NAVIGATION