라틴어 문장 검색

flamma quidem [vero] cum corpora fulva leonum tam soleat torrere atque urere quam genus omne visceris in terris quod cumque et sanguinis extet, qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una, prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera ore foras acrem flaret de corpore flammam?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:9)
praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis aut dissolvuntur solis super icta calore, mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni cera super calido tabescens multa liquescat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 17:7)
principio fit ut in speluncis saxa superna sudent umore et guttis manantibus stillent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:4)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
Torrentur viscera flamma, Oraque sicca rigent squamosis aspera linguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:39)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:71)
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli Arva bono, virus stillantis tabe Medusae Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores, Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:41)
Ebibit humorem circum vitalia fusum Pestis, et in sicco linguam torrere palato Coepit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:6)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Mensae munera si voles secundae, Marcentes tibi porrigentur uvae Et nomen pira quae ferunt Syrorum, Et quas docta Neapolis creavit, Lento castaneae vapore tostae:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII4)
Non secat et tollit stillantem Fannius uvam, Tristia saxorum stigmata delet Eros;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LVI3)
Albae leone flammeo calent luces Tostamque fervens Iulius coquit messem.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXII3)
et torrere parant flammis et frangere saxo multi hysteroproteron putant, non respicientes superiora, quia dixit undis Cererem esse corruptam, quam necesse fuerat ante siccari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
qui tamen etiam contra hoc illo se tuentur exemplo nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo et volunt etiam hic hysteroproteron esse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1792)

SEARCH

MENU NAVIGATION