라틴어 문장 검색

At gemitus Argia viri non amplius aequo corde ferens sociumque animo miserata dolorem, sicut erat laceris pridem turpata capillis et fletu signata genas, ad celsa verendi ibat tecta patris, parvumque sub ubere caro Thessandrum portabat avo iam nocte suprema ante novos ortus, ubi sola superstate plaustro Arctos ad oceanum fugientibus invidet astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권285)
sensit scopulosa Pylene fletaque cognatis avibus Meleagria Pleuron et praeceps Calydon, et quae Iove provocat Iden Olenos, Ioniis et fluctibus hospita portu Chalcis et Herculea turpatus gymnade vultus amnis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권44)
hic et mente Lacon, crudi torrentis alumnus - nec turpavit avos - hastam ultra pectus euntem, ne pudor in tergo, per et ossa et viscera retro extrahit atque hosti dextra labente remittit sanguineam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권180)
"deerat, ut adflictos turparem ego proditor Argos?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권192)
Illius et nitido stillent unguenta capillo, Et capite et collo mollia serta gerat.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 719)
quidquid habet Circe, quidquid Medea ueneni, quidquid et herbarum Thessala terra gerit, et quod, ubi indomitis gregibus Venus adflat amores, hippomanes cupidae stillat ab inguine equae, si modo me placido uideat Nemesis mea uultu, mille alias herbas misceat illa, bibam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 437)
Intonsi crines longa ceruice fluebant, stillabat Syrio myrtea rore coma.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 412)
Caedi autem ita oportet, uti incidatur arboris crassitudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per eam exsiccescat stillando sucus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장9)
et primo non remittit propter brevitatem, simul autem plus umoris habet congestum, non potest sustinere propter gravitatem, sed stillat supra lavantium capita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장11)
item est in Arcadia Nonacris nominata terrae regio, quae habet in montibus ex saxo stillantes frigidissimos umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장66)
sanguine turpantem non ipsum turpantem, sed ut accidit, ita dixit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8321)

SEARCH

MENU NAVIGATION