라틴어 문장 검색

Quin et literarum elementa per se et separatim nihil significant nec alicujus usus sunt, sed tamen ad omnis sermonis compositionem et apparatum instar materiae primae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:5)
nec minus de motibus mentalibus memoriae, compositionis et divisionis, judicii, et reliquorum, quam de calido et frigido, aut luce, aut vegetatione, aut similibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 315:7)
atque adhuc magis in sulphure et caphura, et naphtha et petrelaeo et salibus (postquam materia cruda eruperit), et in horum compositionibus, veluti pulvere tormentario, igne Graeco (quem vulgo ignem ferum vocant), et diversis ejus generibus, quae tam obstinatum habent calorem ut ab aquis non facile exstinguantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:12)
ob facilem compositionem quam sustinet cum consonantibus, aliquando duplicibus, aliquando triplicibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 296:8)
optime enim indicant compositionem et fabricam rerum, et innuunt causas numeri et qualitatis specierum ordinariarum in universo, et deducunt intellectum ab eo quod est, ad id quod esse potest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:7)
At oleum et aqua inter se per compositionem aut agitationem imperfecte admodum miscentur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:11)
Similiter si non de perfectioribus misturis spiritalium, sed de compositione tantum inquiratur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:1)
ut in penetrationibus, stylus acutus citius penetrat, quam obtusus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:19)
Is est coitio sive unio corporum, proclivis aut difficilis, per compositionem, sive appositionem simplicem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:17)
Alii se valere putant, si grande quiddam loquantur, idque stilo peremptorio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:11)
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce, Simplicitate stili, nouitatis origine uili;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, Prologus 1:2)
Et, si quidem bene et apte compositioni, hoc et ipse volebam; sin autem exigue et modice, hoc est, quod assequi poteram.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장38)
Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장39)
Nunc autem nobis de his numeris sermo futurus est, qui circa figuras geometricas et earum spatia demensionesque versantur, id est de linearibus numeris et de triangularibus vel quadratis ceterisque, quos sola pandit plana demensio, nec non de inaequali laterum compositione coniunctis;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:4)
Illae quoque, quae sunt a tetragono pyramides, eadem tetragonorum super se compositione nascuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION