라틴어 문장 검색

postea faenus apud Heluetios exercuit ibique diem obiit superstitibus uxore Vespasia Polla et duobus ex ea liberis, quorum maior Sabinus ad praefecturam urbis, minor Vespasianus ad principatum usque processit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 3:1)
multis occulto crescit res fenore.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0144)
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis[dives agris, dives positis in fenore nummis]:
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장6)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)
quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno ac rebus mersis in ventrem faenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI16)
inde ubi paulum nescio quid superest et pallet faenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt, cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI21)
non faenoris ulla mentio nec, prima si luce egressa reverti nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor umida suspectis referens multicia rugis vexatasque comas et vultum auremque calentem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI59)
Igitur quasi novam integramque provinciam ultor patris et patrui Scipio ille mox Africanus invasit, isque statim capta Carthagine et aliis urbibus, non contentus Poenos expulisse, stipendiariam nobis provinciam fecit, omnes citra ultraque Hiberum subiecit imperio, primusque Romanorum ducum victor ad Gades et Oceani ora pervenit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 7:1)
Nec abnuit ille de stipendiario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, deinde in honorem virium gladiator.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SPARTACIUM 8:1)
51. Et statim post pacis reformacionem amovebimus de regno omnes alienigenas milites, balistarios, servientes, stipendiarios, qui venerint cum equis et armis ad nocumentum regni.
(Magna Carta 53:1)
Hinc usura vorax, avidumque in tempora foenus, Et concussa fides, et multis utile bellum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:17)
nam apud maiores aut stipendiariae erant, aut foederatae, aut liberae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 209)
nam et supra ait 'est mihi antiquus ager'. ergo suum agrum pollicetur, aut quem tamquam stipendiarium habebant Rutuli et Aurunci, aut ad quem colendum quasi regi operas dabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3182)
sociosque in regna vocemus non stipendiarios, ut in quarto cuique loci leges dedimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3222)
nam si iustus est, qui quod acceperit reddit, terra utique iustissima res est, quae maiore fenore semina accepta restituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4602)

SEARCH

MENU NAVIGATION