라틴어 문장 검색

" Ego certe aliter audio, quae dicit Demetrius noster, cum illum vidi nudum, quanto minus quam stramentis, incubantem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 9:4)
sed rura cordi saepius et quies, nunc in paternis sedibus et solo Veiente, nunc frondosa supra Herniea.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Septimium Severum19)
frondosa longum deus audit ab Oeta dat Nemea comites, et quas in proelia vires sacra Cleonaei cogunt vineta Molorchi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권64)
quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 44:2)
incidentes mulis calones frondosos ramos per terram trahebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 600:2)
pars semisomnos hostis caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars portas occupant, ut fugam intercludant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 577:2)
erant autem pleraque ex cratibus ac tabulis facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia, velut de industria alimentis ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 33:1)
ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentes acervos per tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse, faces taedamque et malleolos stuppae illitos pice parari iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 706:1)
ita me amabit sarculum, ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetem, quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 246)
Haec autem ex is, quae supra scriptae sunt, originibus instituta esse possumus sic animadvertere, quod ad hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia constituuntur, uti Gallia, Hispania, Lusitania, Aquitania scandulis robusteis aut stramentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장11)
item in Capitolio commonefacere potest et significare mores vetustatis Romuli casa et in arce sacrorum stramentis tecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장22)

SEARCH

MENU NAVIGATION