라틴어 문장 검색

Eum sustulere, isque convaluit, saepeque post illa operam reipublicae fortem atque strenuam illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:4)
GAVIUS BASSUS in suis, item Modestus in secundo Quaestionum Confusarum, historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 2:1)
P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 3:1)
Quam formam modicam et modestam Favorinus non, mi hercule, inscite appellabat uxoriam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 14:1)
Potine tu homo facinus facere strenuum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 4:2)
Violenta, inquiunt, et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIV 11:2)
Ain tu, inquit, aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, 'mortalibus multis' ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis 'mortalibus' maluit quam ' hominibus' dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si 'cum multis hominibus,' ac non 'cum multis mortalibus' diceret?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 3:2)
Eo facto scriptoque eius usque adeo permotum esse Platonem ferunt, ut quodam in libro, mentione Cyri regis habita, retractandi levandique eius operis gratia, virum quidem Cyrum navum et strenuum fuisse dixerit, παιδείασ δε` οὐκ ὀρθῶσ ἧφθαι το` παράπαν;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 5:1)
Tum, quia in ea provincia satis naviter versatus esset et deinceps civili bello mandata sibi pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem pervenisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, IV 4:6)
Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, et in convivio liberi vestri modestius erant quam apud principia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 3:3)
Haut eos, inquit, eo postremum scribo, quin populi et boni et strenui sient.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIII 4:2)
Quanquam autem princeps fuisset in militari virtute probatus, atque honoris Anglici assertor strenuus, legislator item bonus, in levamen et solatium vulgi, tamen omnium opinione longe virtutibus et meritis eius praeponderabant patricidia et scelera.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:11)
Comes iste spiritus altos et elatos gerebant, simulque strenuus erat et ingenio pollens, et sublimibus iampridem cogitationibus insueverat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:3)
Margareta, Edwardo Quarto soror fuit secunda, etiam Carolo Burgundiae duci, Strenuo cognominato, secunda uxor.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:12)
Itaque consilium regi dederunt ut caussam Britanniae strenue amplecteretur et auxilia celeriter mitteret, magnaque alacritate regi amplum pecuniae subsidiariae modum concesserunt horum auxiliorum contemplatione.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION