라틴어 문장 검색

Revertimini, quoniam mortuus est dominus vester, et Deus iam novum regemibi imposuit qui sit rectus gubernator et mitis gentibus subditis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 172:23)
quia avari anima subdita est luxuriae corporali:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 5:11)
In vanum accepit animam suam (ut jam de hujus vitae dicamus molestiis) qui saecularia struit, aedificat corporalia.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:4)
id autem quod familiare virtutibus, amicum disciplinis, studiosum gloriae, sequax boni, Deo subditum est, ad illud sublime evolet;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 2:2)
Et ideo homines frustra pretiosa struunt sepulcra, quasi eae animae, et non solius corporis receptacula sint.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 3:11)
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:3)
Sed quia subdidit statim:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 4:1)
et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:2)
Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 19:1)
Inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus, relicto palatio omni, praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus, celerare gradum compellebatur, adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter imprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 16:1)
Pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri existimetur, et praetendere gubernaculum dedit, eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 26:3)
Huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum, manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos, et asscitus in societatem rei Romanae, quietem genti praestitit sempiternam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 10장 7:1)
Hoc itaque disposito, dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 23:1)
Quae res Germanorum perculit animos, atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION