-
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
- (DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
-
Accedat huc in sermone iucunditas, hilaritas in vultu, suavitas in moribus, in oculorum etiam nutu serenitas, in quibus haudquaquam mediocre in amicitia condimentum.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:15)
-
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
- (DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
-
Quare ad hoc opus non nauseantis animi fastidio ductus, non indignationis tumore percussus, sed delectatione nouitatis illectus, lector accedat, ut, quamuis liber uernantis eloquii purpuramento non floreat et fulgurantis sententie sydere non clarescat, tamen in fragilis calami tenuitate mellis possit suauitas inueniri et arescentis riuuli modicitate sitis ariditas temperari;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:4)
-
In hoc etenim opere litteralis sensus suauitas puerilem demulcebit auditum, moralis instructio perficientem imbuet sensum, acutior allegorie subtilitas proficientem acuet intellectum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:9)
-
nec ipsi choreae sua deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi praeludia.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:61)
-
inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
-
Jam nimis nostrae ratiocinationis [0444C] series evagatur, quae ad ineffabile deitatis arcanum, tractatum audet attollere, ad cujus rei intelligentiam, nostrae mentis languescunt suspiria.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:55)
-
intelligentia vero intellecta mutatur, insensibilibus sensus confunditur.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:106)
-
At, in superficiali litterae cortice falsum resonat lyra poetica, sed interius, auditoribus secretum intelligentiae altioris eloquitur, ut exteriore falsitatis abjecto putamine, dulciorem nucleum veritatis secrete intus lector inveniat.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:7)
-
In picturae etenim libro umbratiliter legebatur, quae nuptiarum exsultationis applaudit [0472C] solemnitas, quae in nuptiis melodiae solemnizet suavitas, quae connubiis convivarum arrideat generalitas specialis, quae matrimonia citharae concludat jucunditas generalis.
- (ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:5)
-
Ad hanc denique dux cum electis et ea dignis recumbens, de omni quae aderat dulcedinis suavitate partitus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:7)
-
invetrescant, et cum suavitate bibesillud."
- (ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 15:4)
-
Ad intelligentiam et expositionem hujus dictionis Quis multanotari possent;
- (ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 31:1)
-
»— Et certe licet sint infinita exempla super hoc verbo, quæ ad ejusexpositionem et intelligentiam dici possent, sed hæc ad præsens tibi,mi fili, dicta sufficiant.
- (ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 54:8)