라틴어 문장 검색

Scis autem quia plures praeterierunt anni ex quo schedula ipsa cui de spiritali amicitia eius interrogationes meas que responsiones impresseram, nobis elapsa est.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:23)
Cuius affectus molli luto comparatus, diversas et contrarias tota die, pro arbitrio imprimentis, suscipit et format imagines.
(DE AMICITIA, CAPUT XIV. Qui minus idonei ad amicitiam. 1:4)
Quomodo nascenti mundo rebusque creandis Principium, finis, exemplar, forma, sigillum Hic erat, ad cuius formam deitatis ydea Impressit rebus formas mundoque figuras;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:18)
Imprimit ad placitum formam, uetus exit et intrans Forma recens plumbi ueteres excusat abusus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 18:3)
Oscula multiplicat repetens et in ore sigillans Imprimit expresse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:8)
Tunc ille sigillum Sumpsit, ad ipsius forme uestigia formam Dans anime, uultum qualem deposcit ydea Imprimit exemplo, totas usurpat ymago Exemplaris opes, loquiturque figura sigillum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 14:10)
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem, Grammaticae leges ampliat ille nimis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:12)
Injunxi etiam ut syllogistica ejus complexio duorum terminorum contenta compendio, nullis Aristotelicis figuris obnoxia, trium propositionum ordinatione congrua texeretur, in tantum, ut in singulis propositionibus, [0458C] major extremitas praedicationis fungeretur officio, minor vero subjiciendi legibus teneretur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:26)
Qui dum nullius delectationis amoenitate gaudet, nullius jocosae jucunditatis vult meridiari deliciis, ut quasi per antiphrasim, jocus a jocasitate dicatur, ei nomen usus impressit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:47)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
praelatorum auribus pulvinaria laudum subjiciunt, qui ab eorumdem palliis aut fictitium excutiunt pulverem, aut tunicam sophistice deplumant implumem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:6)
Continuo responsum est ab omnibus, magis velle subjici et credere Tankrado quam alterius principis ditioni.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 16:4)
Baldewinus ergo susceptum praesidium custodiae ac fidei suorum contulit Gallorum, et Turbaysel, quod dicitur Bersabee, discessit, terram et regionem undique expugnans suaeque potestati subjiciens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 36:10)
Qui ad meridianam plagam profectus in terram Armeniae, expugnaturus Turcos, Turbaysel et Ravenel et caetera praesidia suae ditioni subjecerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:7)
Tandem de hoc diu dubitantibus plurimumque consilii habentibus, et Baldewinum ab ingressu praesidii [0522D] ex toto avertentibus, decretum est utrinque ut Baldewinus cum sociis in valle praestolaretur, et duodecim ex sociis, in quibus confideret, ad arcem suscipiendam praemitteret, qui eam suae ditioni, clavibus serisque sumptis, potenter subjicerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION