라틴어 문장 검색

Malo igitur aÎre modico Franciae contenta adesse et liberum eundi quo voluero possidere arbitrium quam Ungarico quidem onusta argento alienae subiici potestati, quia tale multum habere est nihilum habere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:8)
Aspicias ergo, domina mea, quanta est amare afflictio nolentis quantisque subiiciatur angustiis, et quantum decus mereantur et gloriam quae amoris portam intrare non clausere volentibus, ut vestrae opinionis errore deposito praedicta mereamini suscipere praemia et praefatas angustias declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:1)
Ideoque me vestro dominatui volo subiicere, supplici a vobis orationis affatu deposcens ut vestra in hoc facto mihi iuvamina porrigatis, et ut de vestro mihi concedatis assensu, quatenus vestrae dominationis intuitu licenter valeam amorem mihi dominae pulchrioris adscribere."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 2:3)
Quis ergo tam fatuus reperitur et amens qui conetur illud appetere, quod tam feroci servitute cogit hominem alienae se potestati subiicere et alterius in cunctis penitus arbitrio colligari?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 8:7)
Suumque victorem vicissim Subjiciet Libitina victrix.
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 4:3)
vastos nivium tractus et pallida regna Deserit, imperio extremum qui subjicit orbem,
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 8:3)
Nec quidem unquam adduci possem, ut poema patrio sermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab istis conatibus caeteros omnes scribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 6:7)
Numquam ergo tuo te praeferas amico, sed si forte in his quae diximus superior inveneris, tunc te magis amico submittere non cuncteris, praestare confidentiam, extollere verecundum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:27)
Vincimur et uictas pedibus summittit Herinis Et grauibus nostra castigat colla cathenis".
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:15)
Explicat explicito tractu iunctura lacertos Amplexusque suos deposcere brachia credas, Imaque conciliat summis extremaque primis Conuallis laterum, modulo submissa decenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:10)
Cur relique partes istas uenerentur et istis Sese summittant nec eis seruire recusent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:32)
Qualiter, usurpans uires et robur elenchi, Singula percurrit inductio, colligit omne, Sed tamen inferior sese summittit elencho;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:17)
Hic nouus Alcides celo summittitur, illic Perseus ardentis gladio metit ora Meduse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:3)
Hanc humilis gressu, uultu submissa, modesta Gestibus assequitur Fronesis primoque salutem Delibans, tali pingit concepta loquela:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:2)
Cuius deliciis cedit paradisus, odore Balsama uincuntur, nardus summittitur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION