라틴어 문장 검색

Idem tamen in historia magis satisfaciet vel brevitate vel luce vel suavitate vel splendore etiam et sublimitate narrandi.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 4:1)
Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, ingenio vim et amaritudinem dolor addidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 3:1)
Credentibus est id fidelitatis aliquid erga Creatorem, quoniam pro omnibus creavit mundum Deus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:2)
Vox ’emûnah tam Dei fidelitatem, quam hominis fidem significare potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:5)
Hic est Deus quemIsaias « Deum Amen » (Is 65,16) bis infra vocat, inconcussum fidelitatis erga foedus fundamentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:12)
Propheta ad Domini vias intellegendas cohortatur, in Dei fidelitate sapientiae consilium reperiens quae saecula moderatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:16)
Hanc ob rem porro in Sacris Scripturis veritas et fidelitas insimul procedunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 47:4)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
Ipsa fidelitate nititur testium a Domino ad huiusmodi munus electorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:4)
Itaque suam per fidem Sara mater facta est, in Dei fidelitate eiusque repromissione confidens (cfr Heb 11,11).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 101:8)
Ipsa magnam detegere sinit vocationem, vocationem nempe ad amorem, et certiores facit hunc amorem credibilem esse, et operae pretium esse ut eidem commendetur, quoniam fundamentum eius invenitur in Dei fidelitate, quae fortior est qualibet nostra infirmitate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 102:9)
interim et sublimitate heroi carminis animus adsurgat et ex magnitudine rerum spiritum ducat et optimis imbuatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 307:3)
sublimitas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 67:2)
Praecipueque ex his oritur mira sublimitas, quae audaci et proxime periculum translatione tolluntur, cum rebus sensu carentibus actum quendam et animos damus, qualis est pontem indignatus Araxes, et illa Ciceronis,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 229:6)
namque ab his in rebus spiritus et in verbis sublimitas et in adfectibus motus omnis et in personis decor petitur, praecipueque velut attrita cotidiano actu forensi ingenia optime rerum talium blanditia reparantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION