라틴어 문장 검색

Nam maiores sinus latius interdum etiam duabus aut tribus lineis incidendi sunt, dandaque opera, ut imus sinus exitum habeat, ne quis umor intus subsidat, qui proxima et adhuc sana erodendo sinuet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 5:4)
Ea media subsidit * * * eoque cauo continet quiddam, quod a uitri similitudine hyaloides Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 32:1)
Commune omnibus est umbilicum indecore prominere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 1:4)
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice inposito, sic deprimebat, ut simul cum carne, si quid ex calculo prominebat, incideret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:1)
Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 3:2)
At is, quae in priorem posterioremue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 17장 2:4)
furunculo enim aperto pars carnis in pus versa (gallice bourbillon) intra vulneris labia prominet et superapparet.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1146)
et in urina subsidere album, laeve, aequale;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, III Incipiente febre signa mala vel bona. 4:2)
At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et laevia:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 8:1)
si laevia atque alba rubrave so sunt, quae in ea subsidunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, V De signis longi morbi. 3:2)
iique aut vehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 3:7)
Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret, manente adhuc febre, subsedit, periculum affert primum furoris, deinde interitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 26:1)
Ex vesica dolenti, si purulenta urina processit, inque ea laeve et album subsedit, metum detrahit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 1:2)
Ergo si ex superiore parte aliquis decidit, si contusus est, si ex aliquo subito casu sanguinem vomit, quamvis paulo ante sumsit cibum, tamen protinus ei demenda materia est, ne, si subsederit, corpus affligat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, X De sanguinis missione per venam - . 9:3)
quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quatuor fibras dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION