라틴어 문장 검색

Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Πυρρωνείων Τρόπων inscribit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 6:1)
IUSTE venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VIII 2:1)
An tu quoque, inquit, "putas naturam feminis mammarum ubera quasi quosdam venustiores naevulos, non liberum alendorum, sed ornandi pectoris causa dedisse?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 8:1)
Postea per incrementa aetatis exorta e seminibus suis ratiost et utendi consilii reputatio et honestatis utilitatisque verae contemplatio subtiliorque et exploratior commodorum incommodorumque dilectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 8:3)
Fratris autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique ἐτύμωͺ interpretatur:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 5:1)
Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 5:1)
Sic igitur in manifesto peccatu dixit, ut in manifesto incestu veteres dixerunt, non quin Latinum esset peccato dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 21:1)
Eum versum Vergilius aemulatus est, itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 3:1)
Hoc iudicium Frontonis, etiam in parvis minutisque vocabulis, non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 7:1)
- Specie venusta, ore atque oculis pernigris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXX 7:6)
Atque alia quidem quae reprehenderunt neque dictu neque auditu digna sunt, sed enim hoc, in quo sibimet ipsi praeter cetera esse visi sunt verborum pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit consideremus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 3:1)
In Gallos mundius subtiliusque est quam cum Gallis aut contra Gallos;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 13:2)
Hoc virum iudicii subtilissimi ingenue atque vere dixisse, res, inquit, "indicium facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 5:1)
Neque enim id nobis negotium fuit, ut acri atque subtili cura excellentium in utraque συγχρονισμούσ componeremus, sed ut Noctes istae his quoque historiae flosculis leviter iniectis aspergerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 1:4)
Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION