라틴어 문장 검색

igitur contumaciam eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem arguerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 12장5)
adsimulabatque iudicis partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusatorum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, plerumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis, extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장7)
stirpem nobilem et familiae Claudiaeque posteros coniungeret, ne femina expertae fecunditatis, integra iuventa, claritudinem Caesarum aliam in domum ferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 2장5)
datum ab ea fecunditatis experimentum et congruere artes honestas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 6장3)
an fecunditatem et verum animum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장4)
et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장4)
inter familiam et penates et iura successionum equi traduntur:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 32장 4:1)
studia militum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani comitatus contubernalis appellando;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장2)
nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem successionis incumbere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 15장 2:4)
simulauit et ualitudinem, quo aequiore animo Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 25장 3:1)
quem ad summam potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut esset cuius ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex Druso filio naturalem ad successionem imperii confirmaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 55장 1:3)
deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano uete suspecto mox et oppresso, ad spem successionis paulatim admoueretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 1:2)
cuidam etiam de parte finium cum uicino litiganti adhibitus arbiter totum agrum redemit emancipauitque, ut iam uix ullus esset, qui non et sentiret et praedicaret solum successione imperii dignum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 4장 2:2)
9. Non etenim ammiramur, si extimationes hominum qui parum distant a brutis putant eandem civitatem sub invariabili semper civicasse sermone, cum sermonis variatio civitatis eiusdem non sine longissima temporum successione paulatim contingat, et hominum vita sit etiam, ipsa sua natura, brevissima.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 71:1)
"Cornelia vestra, pudici- tiae simul et fecunditatis exemplar, Gracchos suos se genuisse laetata est?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION