라틴어 문장 검색

sedibus pulsae suis volucres pererrant nemore succiso diem quaeruntque lassis garrulae pinnis domus.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:17)
deriguit aliqua mater, ut toto stetit succisa fetu, bisque septenos gregem deplanxit una:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:13)
et Hydra et omnis redeat Herculea manu succisa serpens, caede se reparans sua.
(세네카, 메데아 11:13)
haec passa ferrum est, dum parat Phoebus diem, illius alta nocte succisus frutex;
(세네카, 메데아 11:20)
haesere biiuges vulnere - et pariter moram dominumque rumpunt, inde semanimem secant virgulta, acutis asperi vepres rubis omnisque truncus corporis partem tulit.
(세네카, 파이드라 15:45)
"ille per obiectos vepres tumet atque superbit, vi tenuis fortisque loco, dum proximus heia!"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)
subit altera cuspis cornipedisque fugam succiso poplite sistit, tunc cadit ipse Dryas - mirum - nec vulneris umquam conscius:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권375)
ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia non modo silvestre quicquam, sed ne vepribus quidem vestitum habebat, re ipsa natus tegendis insidiis, eo magis quod in nuda valle nulla talis fraus timeri poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 343:1)
quosdam et iacentes vivos succisis feminibus poplitibusque invenerunt, nudantes cervicem iugulumque et reliquum sanguinem iubentes haurire;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 619:1)
Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:1)
nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma vocantis sciret, haud dubius prosperae pugnae occasionem dari, tria milia expeditorum militum in villis circa vepribusque et silvis disponit, qui signo dato simul omnes e latebris existerent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 313:1)
exercitus spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus, alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 578:1)
cuius priusquam in extremum procederet, succisis asseribus conlapsus pons usque ad alterius initium pontis prolabi eum leniter cogebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 57:2)
Hemicyclium excavatum ex quadrato ad enclimaque succisum Berosus Chaldaeus dicitur invenisse;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION