라틴어 문장 검색

aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 7412)
"Diana interim est alte succincta venatrix, et Ephesia mammis multis et uberibus extructa, et Trivia trinis capitibus et multis manibus horrifica."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:18)
nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et comparandae voluptatis - quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea - . nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eumque errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta certissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 55:4)
sic in vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum, non iniquum est, alteri deripere ius non est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 52:4)
cuius procurator non omnia iudicia acceperit quae quisque in verba postularit, cuius procurator a praetore tribunos appellare ausus sit, eum non defendi, eius bona recte possideri posse, ei misero, absenti, ignaro fortunarum suarum omnia vitae ornamenta per summum dedecus et ignominiam deripi convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 2:2)
Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas;
(페르시우스, 풍자, satire 584)
His animum succinge bonis:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 5:8)
| In aditu autem ipso stabat ostiarius prasinatus, cerasino succinctus cingulo, atque in lance argentea pisum purgabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 28:9)
Inter haec tres pueri candidas succincti tunicas intraverunt, quorum duo Lares bullatos super mensam posuerunt, unus pateram vini circumferens dii propitii clamabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 60:12)
Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:3)
Deripui tunicam - nec multum rara nocebat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 57)
Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille, Sed, quamvis neuter, mixtus uterque color - Qualem clivosae madidis in vallibus Idae Ardua derepto cortice cedrus habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 147)
Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam Bracchia derepta saucia fecit acu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1411)
Talia pinguntur succinctae crura Dianae Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 223)
reïce succinctos operoso stamine fusos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:507)

SEARCH

MENU NAVIGATION