라틴어 문장 검색

Hujus autem rei conditio (scilicet utrum per praedominantiam motus succumbens quasi annihiletur, an potius continuetur nixus, licet non conspiciatur), quae latet in conflictibus, apparebit fortasse in concurrentiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 472:12)
Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:15)
Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 5:15)
Sextum, quod omnes labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:15)
Hac racione uides arti succumbere uires, Qui fueras tantae racionis nescius ante.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:7)
Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer ammiror.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:21)
— Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:15)
Pallet albentes hebetata uultus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 3:1)
Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장3)
siquidem ignavia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장5)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores movet, alvum solvit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장32)
Denique omnis calor iecur et lienem inflat, mentem hebetat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장34)
quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장17)
siquidem ignauia corpus hebetat, labor firmat, illa maturam senectutem, hic longam adulescentiam reddit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 1:5)
Auster aures hebetat, sensum tardat, capitis dolores mouet, aluum soluit, totum corpus efficit hebes, umidum, languidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION