라틴어 문장 검색

neque enim sum in hac opinione, qua quidam, ut eo distare prooemium ab epilogo credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit iudicis misericordia, in epilogo vero liceat totos effundere adfectus et fictam orationem induere personis et defunctos excitare et pignora reorum producere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 37:1)
reptet incertus viae, baculo senili triste praetemptans iter:
(세네카, 오이디푸스 7:57)
Tandem profugi noctis aeternae plagam vastoque manes carcere umbrantem polum, et vix cupitum sufferunt oculi diem.
(세네카, 파이드라 12:1)
Quidnam ora maesta avertis et lacrimas genis subito coortas veste praetenta optegis?
(세네카, 파이드라 12:40)
ut cepit animos seque praetemptans satis prolusit irae, praepeti cursu evolat, summam citato vix gradu tangens humum, et torva currus ante trepidantes stetit.
(세네카, 파이드라 15:27)
deinde per Ionium vectus cum fessa Lechaeo sedarit placida vela phaselus aqua, quod superest, sufferre, pedes, properate laborem, Isthmos qua terris arcet utrumque mare.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 2114)
"quis sufferat hostem qui pacem pugnamque negat?"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 152)
instant verberibus simul regentes, iamque et pectora prona de covinno extensi rapiuntur et iugales trans armos feriunt vacante tergo, nec cernas cito, cernuos magistros temones mage sufferant an axes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium79)
ut se etiam inrisiones et obprobria pro illo libenter ac promte omnia sufferre ipso etiam frontispicio doceant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:4)
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)
deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 419)
* intro ad uxorem meam sufferamque ei meum tergum ob iniuriam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 36)
servate vostros socios, veteres et novos, augete auxilia vostra iustis legibus, perdite perduelles, parite laudem et lauream, ut vobis victi Poeni poenas sufferant.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 330)
] verum hercle vero cum belle recogito, si magis me instabunt, ad praetorem sufferam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 15)

SEARCH

MENU NAVIGATION